- PLACENTA
- PLACENTAan a placo, quod eâ solerent Antiqui Deos placere; an a placeo? Graece πλακόεις, an a πλὰξ, κὸς, quod in tabulam extenderetur? Certe, sicut ditiores hostiis animalium Deorum numina sibi propitia reddere satagebant, ita egenos, Placentis hâc fini usos esse, constat e Luciano, in suo Dial. de Sacrificiis. Hinc et in sacris legimus, Placentas ab Ethnicis, et eorum suasu ab Hebraeis Idololatris, Lunae oblatas, quam reginam caeli vocabant. Unde apud Ieremiam Deus ait, c. 7. v. 17. et 18. An minime vides, quid isti faciant in civitatibus Iehudae; etiam in plateis Ieruschalaimorum. Filii colligunt ligna, eorumque Patres accendunt ignem, ac feminae depsunt massam; ad faciendum popana (Vulgatus habet Placentas) rebus caelestibus (Vulgatus, Reginae caeli) et libandum libamina Diis alienis, ut irritent me. vide Fortun. Licetum de Lucernis, l. 6. c. 2. ubi Iovis Lucernam erudite in terpretatur, uti de Placentas in fontem Inûs proiciendi ratione, quae πηγομαντείας Veter. species, supra voce Fons. Est autem Placenta, idem quod dulcium. glossae, Dulcium, πλακοῦτα: unde dulciarii, qui placentas, velducia conficiunt, iidem cum Placentariis, quorum meminit Gloss. πλακουντάριοι, dulciarii, placentarii: et Palladius, in Histor. Laus. c. 6. Ε᾿ν τούτῳ τῷ ὄρει καὶ ἰατροὶ δεάγουςι καὶ πλακουντάριοι. Ex Graeco πλακόεις et πλακοῦς, ut dictum, subintellige ἄρτος: quemadmodum τυρόεις et τυροῦς, eôdem substantivô subintellectô. Vide supra in Dulcium: nec non Coptae, Lucunter, Macarones, Mustacea, Nicolai panes, Nuptiae, Panchrestum, et infra Popae, Pyramus, Quadra, ubi de more in quatuor frusta eas secandi; Reversatus panis, qui inter placentam panemque medius; Samia, Strues, Torta, Turunda, Venatorius ludus, Vermis, ubi placentas e lumbricis habes; victima, Victoria, Umbilicus. Addam saltem, vocem Placentarius, scurram, sannionem, facetum hominem, denotare, apud Petrum Damianum, l. 6. c. 33. cuiusmodi homines Gallis Plaisanteurs, vel Plaisantins appellari, docet Car. du Fresne Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.